monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 6, 29
Per exterius intelligitur interius, quoniam ut homo cognoscit ex visibili et alta persona hominis, quomodo homo timendus ac orandus et amandus sit, sic etiam in eodem intellectu intelligat qualiter invisibilis et altissimus Deus metuendus ac venerandus et diligendus sit super omnia. Nam per exteriorem et saecularem dominationem admonetur homo interioris et spiritualis potestatis divinae maiestatis, quae ita clausa et abscondita est homini, ut non possit carnalibus oculis eius videri nisi quantum fide illius capitur.